- 1
- senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem
- 2
- propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum
- 3
- sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate
- 4
- gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre
- 5
- et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum
- 6
- et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis
- 7
- quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus
- 8
- videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis
- 9
- omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet
- 10
- si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis
- 11
- qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis
- 12
- plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit
|