- 1
- Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
- 2
- gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
- 3
- gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
- 4
- ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis
- 5
- in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini
- 6
- si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant
- 7
- et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius
- 8
- in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
- 9
- qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius
- 10
- cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo
- 11
- in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute
- 12
- ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi
|