- 1
- Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu
- 2
- Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
- 3
- gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
- 4
- desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear
- 5
- recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te
- 6
- propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum
- 7
- non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis
- 8
- noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
- 9
- qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia
- 10
- manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium
- 11
- in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium
- 12
- ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
- 13
- formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu
- 14
- bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis
- 15
- scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes
- 16
- det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit
- 17
- sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit
- 18
- det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti
|