1
tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu
2
et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
3
labora sicut bonus miles Christi Iesu
4
nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit
5
nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit
6
laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
7
intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum
8
memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum
9
in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum
10
ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
11
fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
12
si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos
13
si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest
14
haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium
15
sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
16
profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem
17
et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus
18
qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem
19
sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini
20
in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam
21
si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
22
iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro
23
stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites
24
servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
25
cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem
26
et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem