1
testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius
2
praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina
3
erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus
4
et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur
5
tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple
6
ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat
7
bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi
8
in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius
9
festina venire ad me cito
10
Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam
11
Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium
12
Tychicum autem misi Ephesum
13
paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas
14
Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius
15
quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris
16
in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur
17
Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis
18
liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen
19
saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum
20
Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti
21
festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes