- 1
- liber Ezrae prophetae, filii Sarei, filii Azarei, filii Helchiae, filii Salame, filii Sadoch, filii Acitob,
- 2
- filii Achiae, filii Finees, filii Heli, filii Ameriae, filii Aziei, filii Marimoth, filii Arna, filii Oziae, filii Borith, filii Abissei, filii Finees, filii Eleazar,
- 3
- filii Aaron ex tribu Levi, qui fuit captivus in regione Medorum, in regno Artaxersis regis Persarum.
- 4
- et factum est verbum Domini ad me dicens:
- 5
- vade adnuntia populo meo facinora ipsorum et filiis eorum iniquitates quas in me admiserunt, ut nuntient filiis filiorum suorum,
- 6
- quia peccata parentum illorum in illis creverunt; obliti enim me sacrificaverunt diis alienis.
- 7
- nonne ego eos eduxi de terra Aegypti de domo servitutis? ipsi autem inritaverunt me et consilia mea spreverunt.
- 8
- tu autem excute comam capitis tui et proice omnia mala super illos, quoniam non oboedierunt legi meae; populus autem indisciplinatus.
- 9
- usquequo eos sustinebo, quibus tanta beneficia contuli?
- 10
- reges multos propter eos subverti, Pharaonem cum pueris suis et omnem exercitum eius percussi.
- 11
- omnes gentes a facie eorum perdidi et in oriente provinciarum duarum populos Tyri et Sidonis dissipavi et omnes adversarios eorum interfeci.
- 12
- tu vero loquere ad eos dicens: haec dicit Dominus:
- 13
- nempe ego vos mare traieci et plateas vobis in invio munitas exhibui; ducem vobis dedi Moysen et Aaron sacerdotem.
- 14
- lucem vobis per columnam ignis praestiti et magna mirabilia feci in vobis. vos autem mei obliti estis, dicit Dominus.
- 15
- haec dicit Dominus omnipotens: coturnix vobis in signo fuit, castra vobis ad tutelam dedi, et illic murmurastis.
- 16
- et non triumphastis in nomine meo de perditione inimicorum vestrorum, sed adhuc nunc usque murmuratis.
- 17
- ubi sunt beneficia quae praestiti vobis? nonne in deserto cum esuriretis et sitiretis proclamastis ad me
- 18
- dicentes: ut quid nos in desertum istud adduxisti interficere nos? melius nobis fuerat servire Agyptiis quam mori in deserto hoc.
- 19
- ego dolui gemitos vestros et dedi mannam vobis in escam, panem angelorum manducastis.
- 20
- nonne cum sitiretis petram excidi, et fluxerunt aquae in satietatem? propter aestus folia arborum vos texi.
- 21
- divisi vobis terras pingues, Chananeos et Ferezeos et Philistheos a facie vestra proieci. quid faciam vobis adhuc? dicit Dominus.
- 22
- haec dicit Dominus omnipotens: in deserto cum essetis in flumine amaro sitientes et blasphemantes nomen meum,
- 23
- non ignem vobis pro blasphemiis dedi, sed mittens lignum in aqua dulce feci flumen.
- 24
- quid tibi faciam, Iacob? noluisti me obaudire, Iuda. transferam me ad alias gentes et dabo eis nomen meum, ut custodiant legitima mea.
- 25
- quoniam me dereliquistis, et ego vos derelinquam; petentibus vobis a me misericordiam, non miserebor vestri.
- 26
- quando invocabitis me, ego non exaudiam vos. maculastis enim manus vestras sanguine, et pedes vestri impigri sunt ad committenda homicidia.
- 27
- non quasi me dereliquistis, sed vos ipsos, dicit Dominus.
- 28
- haec dicit Dominus omnipotens: nonne ego vos rogavi ut pater filios et ut mater filias et nutrix parvulos suos.
- 29
- ut essetis mihi in populo et ego vobis in Deum, et vos mihi in filios et ego vobis in patrem?
- 30
- ita vos collegi ut gallina filios suos sub alas suas. modo autem quid faciam vobis? proiciam vos a facie mea.
- 31
- oblationes mihi cum obtuleritis, avertam faciem meam a vobis; dies enim festos vestros et neomenias et circumcisiones carnis repudiavi.
- 32
- ego misi pueros meos prophetas ad vos, quos acceptos interfecistis et laniastis corpora illorum, quorum sanguinem exquiram, dicit Dominus.
- 33
- haec dicit Dominus omnipotens: domus vestra deserta est, proiciam vos sicut ventus stipulam.
- 34
- et filii procreationem non facient, quoniam mandatum meum vobiscum neglexerunt et quod malum est coram me fecerunt.
- 35
- tradam domus vestras populo venienti. qui me non audientes credunt; quibus signa non ostendi, facient quae praecepi.
- 36
- prophetas non viderunt et memorabuntur antiquitatum eorum.
- 37
- testor populi venientis gratiam, cuius parvuli exultant cum laetitia, me non videntes oculis carnalibus, sed spiritu credent quae dixi.
- 38
- et nunc, pater, aspice cum gloria et vide populum venientem ab oriente.
- 39
- quibus dabo ducatum Abraham, Isaac et Iacob et Osee et Amos et Michae et Iohelis et Abdiae et Ionae
- 40
- et Naum et Abacuc, Sofoniae. Aggei, Zacchariae et Malachiae, qui et angelus Domini vocatus est.
|