- 1
- Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater
- 2
- his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro
- 3
- gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes
- 4
- audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
- 5
- propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii
- 6
- quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate
- 7
- sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu
- 8
- qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu
- 9
- ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali
- 10
- ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei
- 11
- in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio
- 12
- gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine
- 13
- qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae
- 14
- in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum
- 15
- qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae
- 16
- quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt
- 17
- et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant
- 18
- et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens
- 19
- quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare
- 20
- et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt
- 21
- et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis
- 22
- nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso
- 23
- si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister
- 24
- qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia
- 25
- cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei
- 26
- mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius
- 27
- quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae
- 28
- quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu
- 29
- in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute
|