- 1
- verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem
- 2
- vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas
- 3
- quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole
- 4
- generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat
- 5
- oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens
- 6
- gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur
- 7
- omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant
- 8
- cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu
- 9
- quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est
- 10
- nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos
- 11
- non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo
- 12
- ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem
- 13
- et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea
- 14
- vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus
- 15
- perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus
- 16
- locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit
- 17
- dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus
- 18
- eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem
|