- 1
- Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae.
- 2
- gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo.
- 3
- gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius, promissum expectantes in diem iudicii.
- 4
- neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut vos evertant a veritate evangelii quod a me praedicatur.
- 5
- et nunc faciet Deus, ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum quae salutis vitae aeternae
- 6
- et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo.
- 7
- et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum orationibus vestris et administrantem Spiritum Sanctum, sive per vitam sive per mortem.
- 8
- est enim mihi vere vita in Christo et mori gaudium.
- 9
- et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes.
- 10
- ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei, ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum;
- 11
- est enim Deus qui operatur in vos.
- 12
- et facite sine retractu quaecumque facitis.
- 13
- et quod est, dilectissimi, gaudete in Christo. et praecavete sordidos in lucro.
- 14
- omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum. et estote firmi in sensu Christi.
- 15
- et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia facite.
- 16
- et quae audistis et accepistis, in corde retinete, et erit vobis pax.
- 17
- salutate omnes fratres in osculo sancto.
- 18
- salutant vos sancti.
- 19
- gratia Domini Iesu cum spiritu vestro.
|