- 1
- haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt
- 2
- Ruben Symeon Levi Iuda
- 3
- Isachar Zabulon et Beniamin
- 4
- Dan et Nepthalim Gad et Aser
- 5
- erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat
- 6
- quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa
- 7
- filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram
- 8
- surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph
- 9
- et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis
- 10
- venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra
- 11
- praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses
- 12
- quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant
- 13
- oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis
- 14
- atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur
- 15
- dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua
- 16
- praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate
- 17
- timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares
- 18
- quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis
- 19
- quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt
- 20
- bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis
- 21
- et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos
- 22
- praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate
|