- 1
- Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
- 2
- et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
- 3
- gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo
- 4
- qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri
- 5
- cui est gloria in saecula saeculorum amen
- 6
- miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium
- 7
- quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi
- 8
- sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit
- 9
- sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
- 10
- modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
- 11
- notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem
- 12
- neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi
- 13
- audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam
- 14
- et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
- 15
- cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam
- 16
- ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini
- 17
- neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
- 18
- deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim
- 19
- alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
- 20
- quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
- 21
- deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
- 22
- eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo
- 23
- tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
- 24
- et in me clarificabant Deum
|