- 1
- in principio creavit Deus caelum et terram
- 2
- terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
- 3
- dixitque Deus fiat lux et facta est lux
- 4
- et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras
- 5
- appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus
- 6
- dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis
- 7
- et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita
- 8
- vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus
- 9
- dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita
- 10
- et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum
- 11
- et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita
- 12
- et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
- 13
- factumque est vespere et mane dies tertius
- 14
- dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos
- 15
- ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita
- 16
- fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas
- 17
- et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram
- 18
- et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum
- 19
- et factum est vespere et mane dies quartus
- 20
- dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli
- 21
- creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
- 22
- benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram
- 23
- et factum est vespere et mane dies quintus
- 24
- dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita
- 25
- et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
- 26
- et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra
- 27
- et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
- 28
- benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram
- 29
- dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
- 30
- et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita
- 31
- viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus
|