1
postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus
2
animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius
3
maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum
4
misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges
5
dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum
6
et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro
7
sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi
8
si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt
9
tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi
10
postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum
11
dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum
12
qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban
13
ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae
14
responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri
15
nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum
16
sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac
17
surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit
18
tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan
19
eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui
20
noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret
21
cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad
22
nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob
23
qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad
24
viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob
25
iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium
26
et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio
27
cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara
28
non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc
29
valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius
30
esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos
31
respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas
32
quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola
33
ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis
34
illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
35
ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est
36
tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me
37
et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te
38
idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi
39
nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas
40
die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis
41
sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus
42
nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri
43
respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis
44
veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te
45
tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum
46
dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum
47
quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae
48
dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis
49
intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis
50
si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit
51
dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te
52
testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans
53
Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac
54
immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi
55
Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum