1
igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat
2
fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui
3
qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius
4
invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant
5
benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam
6
nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu
7
post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum
8
qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua
9
nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum
10
huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum
11
accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret
12
et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras
13
cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam
14
vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem
15
et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras
16
in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum
17
et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi
18
cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras
19
his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde
20
tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus
21
fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris
22
qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat
23
nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat