1
his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Aegypti et pistor domino suo
2
iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat alter pistoribus
3
misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Ioseph
4
at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur
5
videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi
6
ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes
7
sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra
8
qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis
9
narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me vitem
10
in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere
11
calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni
12
respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt
13
post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras
14
tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere
15
quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum
16
videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum
17
et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo
18
respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt
19
post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas
20
exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis
21
restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum
22
alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur
23
et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui