- 1
- onus quod vidit Abacuc propheta
- 2
- usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis
- 3
- quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior
- 4
- propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum
- 5
- aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur
- 6
- quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua
- 7
- horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur
- 8
- leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum
- 9
- omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem
- 10
- et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam
- 11
- tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui
- 12
- numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum
- 13
- mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se
- 14
- et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem
- 15
- totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit
- 16
- propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus
- 17
- propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet
|