- 1
- multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis
- 2
- novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula
- 3
- qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
- 4
- tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit
- 5
- cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
- 6
- et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei
- 7
- et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
- 8
- ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui
- 9
- dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
- 10
- et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
- 11
- ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent
- 12
- et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient
- 13
- ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
- 14
- nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis
|