- 1
- Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem
- 2
- omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis
- 3
- scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
- 4
- patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes
- 5
- si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
- 6
- postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
- 7
- non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
- 8
- vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis
- 9
- glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
- 10
- dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit
- 11
- exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet
- 12
- beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se
- 13
- nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
- 14
- unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus
- 15
- dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem
- 16
- nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
- 17
- omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio
- 18
- voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius
- 19
- scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
- 20
- ira enim viri iustitiam Dei non operatur
- 21
- propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras
- 22
- estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos
- 23
- quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo
- 24
- consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit
- 25
- qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit
- 26
- si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio
- 27
- religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo
|