- 1
- verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel
- 2
- audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum
- 3
- super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alterae
- 4
- residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo
- 5
- expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro
- 6
- gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis
- 7
- posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius
- 8
- plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae
- 9
- periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini
- 10
- depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum
- 11
- confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri
- 12
- vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum
- 13
- accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio
- 14
- sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum
- 15
- a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet
- 16
- numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio
- 17
- conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum
- 18
- quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt
- 19
- ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis
- 20
- sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti
|