1
quia ecce in diebus illis et in tempore illo cum convertero captivitatem Iuda et Hierusalem
2
congregabo omnes gentes et deducam eas in valle Iosaphat et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israhel quos disperserunt in nationibus et terram meam diviserunt
3
et super populum meum miserunt sortem et posuerunt puerum in prostibulum et puellam vendiderunt pro vino ut biberent
4
verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si ulciscimini vos contra me cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum
5
argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra
6
et filios Iuda et filios Hierusalem vendidistis filiis Graecorum ut longe faceretis eos de finibus suis
7
ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos et convertam retributionem vestram in caput vestrum
8
et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iuda et venundabunt eos Sabeis genti longinquae quia Dominus locutus est
9
clamate hoc in gentibus sanctificate bellum suscitate robustos accedant ascendant omnes viri bellatores
10
concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in lanceas infirmus dicat quia fortis ego sum
11
erumpite et venite omnes gentes de circuitu et congregamini ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos
12
consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu
13
mittite falces quoniam maturavit messis venite et descendite quia plenum est torcular exuberant torcularia quia multiplicata est malitia eorum
14
populi populi in valle concisionis quia iuxta est dies Domini in valle concisionis
15
sol et luna obtenebricata sunt et stellae retraxerunt splendorem suum
16
et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et movebuntur caeli et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israhel
17
et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion in monte sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius
18
et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte et per omnes rivos Iuda ibunt aquae et fons de domo Domini egredietur et inrigabit torrentem Spinarum
19
Aegyptus in desolatione erit et Idumea in desertum perditionis pro eo quod inique egerint in filios Iuda et effuderint sanguinem innocentem in terra sua
20
et Iudaea in aeternum habitabitur et Hierusalem in generatione et generationem