- 1
- in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
- 2
- hoc erat in principio apud Deum
- 3
- omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
- 4
- in ipso vita erat et vita erat lux hominum
- 5
- et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
- 6
- fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
- 7
- hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
- 8
- non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
- 9
- erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum
- 10
- in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit
- 11
- in propria venit et sui eum non receperunt
- 12
- quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
- 13
- qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
- 14
- et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
- 15
- Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
- 16
- et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia
- 17
- quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
- 18
- Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit
- 19
- et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es
- 20
- et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus
- 21
- et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non
- 22
- dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso
- 23
- ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta
- 24
- et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis
- 25
- et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta
- 26
- respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
- 27
- ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti
- 28
- haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans
- 29
- altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
- 30
- hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat
- 31
- et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans
- 32
- et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum
- 33
- et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
- 34
- et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
- 35
- altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo
- 36
- et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
- 37
- et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum
- 38
- conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
- 39
- dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
- 40
- erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
- 41
- invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
- 42
- et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
- 43
- in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
- 44
- erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
- 45
- invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
- 46
- et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
- 47
- vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
- 48
- dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
- 49
- respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel
- 50
- respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
- 51
- et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis
|