1
post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere
2
erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia
3
dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis
4
nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo
5
neque enim fratres eius credebant in eum
6
dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum
7
non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt
8
vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est
9
haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea
10
ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto
11
Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille
12
et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas
13
nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum
14
iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat
15
et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit
16
respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me
17
si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar
18
qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est
19
nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem
20
quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere
21
respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini
22
propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem
23
si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato
24
nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate
25
dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere
26
et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus
27
sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit
28
clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis
29
ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit
30
quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius
31
de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit
32
audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum
33
dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me
34
quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire
35
dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes
36
quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire
37
in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat
38
qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae
39
hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus
40
ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta
41
alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit
42
nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus
43
dissensio itaque facta est in turba propter eum
44
quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus
45
venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum
46
responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo
47
responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis
48
numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis
49
sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt
50
dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis
51
numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat
52
responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit
53
et reversi sunt unusquisque in domum suam