1
et respondens Iob ait
2
vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo
3
si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille
4
sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit
5
qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo
6
qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur
7
qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo
8
qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris
9
qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri
10
qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus
11
si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum
12
si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis
13
Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem
14
quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo
15
qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor
16
et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam
17
in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa
18
non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus
19
si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere
20
si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit
21
etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae
22
unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit
23
si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat
24
terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est
25
dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum
26
pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam
27
cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor
28
verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti
29
si autem et sic impius sum quare frustra laboravi
30
si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae
31
tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea
32
neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri
33
non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus
34
auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat
35
loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere