1
et praeparavit Dominus piscem grandem ut degluttiret Ionam et erat Iona in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus
2
et oravit Iona ad Dominum Deum suum de utero piscis
3
et dixit clamavi de tribulatione mea ad Dominum et exaudivit me de ventre inferni clamavi et exaudisti vocem meam
4
et proiecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt
5
et ego dixi abiectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum
6
circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus operuit caput meum
7
ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus
8
cum angustiaretur in me anima mea Domini recordatus sum ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum
9
qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquunt
10
ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vovi reddam pro salute Domino
11
et dixit Dominus pisci et evomuit Ionam in aridam