- 1
- verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda quod vidit super Samariam et Hierusalem
- 2
- audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo
- 3
- quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrae
- 4
- et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in praeceps
- 5
- in scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israhel quod scelus Iacob nonne Samaria et quae excelsa Iudae nonne Hierusalem
- 6
- et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelabo
- 7
- et omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius conburentur igni et omnia idola eius ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur
- 8
- super hoc plangam et ululabo vadam spoliatus et nudus faciam planctum velut draconum et luctum quasi strutionum
- 9
- quia desperata est plaga eius quia venit usque ad Iudam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem
- 10
- in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis in domo Pulveris pulvere vos conspergite
- 11
- et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet
- 12
- quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem
- 13
- tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel
- 14
- propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israhel
- 15
- adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria Israhel
- 16
- decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex te
|