- 1
- initium evangelii Iesu Christi Filii Dei
- 2
- sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam
- 3
- vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
- 4
- fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
- 5
- et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua
- 6
- et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat
- 7
- et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius
- 8
- ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto
- 9
- et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne
- 10
- et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso
- 11
- et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui
- 12
- et statim Spiritus expellit eum in desertum
- 13
- et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi
- 14
- postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei
- 15
- et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio
- 16
- et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores
- 17
- et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
- 18
- et protinus relictis retibus secuti sunt eum
- 19
- et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia
- 20
- et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum
- 21
- et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos
- 22
- et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae
- 23
- et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit
- 24
- dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei
- 25
- et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine
- 26
- et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo
- 27
- et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei
- 28
- et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae
- 29
- et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne
- 30
- decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa
- 31
- et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis
- 32
- vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes
- 33
- et erat omnis civitas congregata ad ianuam
- 34
- et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum
- 35
- et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat
- 36
- et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant
- 37
- et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te
- 38
- et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni
- 39
- et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens
- 40
- et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare
- 41
- Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare
- 42
- et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est
- 43
- et comminatus ei statim eiecit illum
- 44
- et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis
- 45
- at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique
|