- 1
- onus Nineve liber visionis Naum Helcesei
- 2
- Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis
- 3
- Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius
- 4
- increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit
- 5
- montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo
- 6
- ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo
- 7
- bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se
- 8
- et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebrae
- 9
- quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio
- 10
- quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena
- 11
- ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans praevaricationem
- 12
- haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra
- 13
- et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam
- 14
- et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es
- 15
- ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit
|