1
signatores autem fuerunt Neemias Athersatha filius Achelai et Sedecias
2
Saraias Azarias Hieremias
3
Phessur Amaria Melchia
4
Attus Sebenia Melluc
5
Arem Mermuth Obdias
6
Danihel Genton Baruch
7
Mosollam Abia Miamin
8
Mazia Belga Semaia hii sacerdotes
9
porro Levitae Iosue filius Azaniae Bennui de filiis Enadad Cedmihel
10
et fratres eorum Sechenia Odevia Celita Phalaia Anan
11
Micha Roob Asebia
12
Zacchur Serebia Sabania
13
Odia Bani Baninu
14
capita populi Pheros Phaethmoab Helam Zethu Bani
15
Bonni Azgad Bebai
16
Adonia Beggoai Adin
17
Ater Ezechia Azur
18
Odevia Asum Besai
19
Ares Anathoth Nebai
20
Mecphia Mosollam Azir
21
Mesizabel Sadoc Ieddua
22
Felthia Anan Ania
23
Osee Anania Asub
24
Aloes Phaleam Sobec
25
Reum Asebna Madsia
26
et Haia Hanam Anan
27
Melluc Arem Baana
28
et reliqui de populo sacerdotes Levitae ianitores et cantores Nathinnei et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei uxores eorum filii eorum et filiae eorum
29
omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis optimates eorum et qui veniebant ad pollicendum et iurandum ut ambularent in lege Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et caerimonias eius
30
et ut non daremus filias nostras populo terrae et filias eorum non acciperemus filiis nostris
31
populi quoque terrae qui inportant venalia et omnia ad usum per diem sabbati ut vendant non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificata et dimittemus annum septimum et exactionem universae manus
32
et statuemus super nos praecepta ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri
33
ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israhel et in omnem usum domus Dei nostri
34
sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi
35
et ut adferremus primogenita terrae nostrae et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini
36
et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut scriptum est in lege et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum ut offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri
37
et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni vindemiae quoque et olei adferemus sacerdotibus ad gazofilacium Dei nostri et decimam partem terrae nostrae Levitis ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum
38
erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum et Levitae offerent decimam partem decimae suae in domum Dei nostri ad gazofilacium in domo thesauri
39
ad gazofilacium enim deportabunt filii Israhel et filii Levi primitias frumenti vini et olei et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes et cantores et ianitores et ministri et non dimittemus domum Dei nostri