1
haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai
2
et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar
3
haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur
4
mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo
5
locutus est Dominus ad Mosen dicens
6
adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent
7
et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii
8
et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius
9
dabisque dono Levitas
10
Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur
11
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
12
ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei
13
meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus
14
locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens
15
numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra
16
numeravit Moses ut praeceperat Dominus
17
et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari
18
filii Gerson Lebni et Semei
19
filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel
20
filii Merari Mooli et Musi
21
de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica
22
quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum
23
hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem
24
sub principe Eliasaph filio Lahel
25
et habebunt excubias in tabernaculo foederis
26
ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius
27
cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua
28
omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii
29
et castrametabuntur ad meridianam plagam
30
princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel
31
et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem
32
princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii
33
at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua
34
omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti
35
princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur
36
erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent
37
columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus
38
castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur
39
omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia
40
et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum
41
tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel
42
recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel
43
et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres
44
locutusque est Dominus ad Mosen
45
tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus
46
in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel
47
accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti
48
dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt
49
tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis
50
pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii
51
et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus