1
locutus est Dominus ad Mosen
2
praecipe filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte ceciderit his finibus terminabitur
3
pars meridiana incipiet a solitudine Sin quae est iuxta Edom et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum
4
qui circumibunt australem plagam per ascensum Scorpionis ita ut transeant Senna et perveniant in meridiem usque ad Cadesbarne unde egredientur confinia ad villam nomine Addar et tendent usque Asemona
5
ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti et maris Magni litore finietur
6
plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine cludetur
7
porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Altissimum
8
a quo venies in Emath usque ad terminos Sedada
9
ibuntque confinia usque Zephrona et villam Henan hii erunt termini in parte aquilonis
10
inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Henan usque Sephama
11
et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem inde pervenient contra orientem ad mare Chenereth
12
et tendent usque Iordanem et ad ultimum Salsissimo cludentur mari hanc habebitis terram per fines suos in circuitu
13
praecepitque Moses filiis Israhel dicens haec erit terra quam possidebitis sorte et quam iussit dari Dominus novem tribubus et dimidiae tribui
14
tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse
15
id est duae semis tribus acceperunt partem suam trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam
16
et ait Dominus ad Mosen
17
haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun
18
et singuli principes de tribubus singulis
19
quorum ista sunt vocabula de tribu Iuda Chaleb filius Iepphonne
20
de tribu Symeon Samuhel filius Ammiud
21
de tribu Beniamin Helidad filius Chaselon
22
de tribu filiorum Dan Bocci filius Iogli
23
filiorum Ioseph de tribu Manasse Hannihel filius Ephod
24
de tribu Ephraim Camuhel filius Sephtan
25
de tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach
26
de tribu Isachar dux Faltihel filius Ozan
27
de tribu Aser Ahiud filius Salomi
28
de tribu Nepthali Phedahel filius Ameiud
29
hii sunt quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis Israhel terram Chanaan