- 1
- Domine Deus omnipotens patrum nostrorum, Abraham, Isaac et Iacob et semini eorum iusto,
- 2
- qui fecisti caelum et terram cum omni ornatu eorum,
- 3
- qui signasti mare verbo praecepti tui, qui conclusisti abyssum et signasti terribili et laudabili nomini tuo,
- 4
- quod omnes pavent et tremunt a vultu virtutis tuae.
- 5
- et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuae,
- 6
- inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuae,
- 7
- quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram, longanimis et multum misericors et paenitens super malitias hominum. tu autem Domine, secundum bonitatem tuam promisisti paenitentiam remissionis peccatorum,
- 8
- et tu Deus iustorum, non posuisti paenitentiam iustis Abraham, Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt.
- 9
- quoniam peccavi super numerum harenae maris, multiplicatae sunt iniquitates meae.
- 10
- incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci, statuens abominationes et multiplicans offensiones.
- 11
- et nunc flecto genua cordis mei, precans ad te bonitatem, Domine.
- 12
- peccavi Domine, peccavi et iniquitatem meam agnosco.
- 13
- peto rogans te Domine remitte mihi, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi,
- 14
- quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam.
|