1
alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius
2
canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius
3
exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
4
quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter
5
recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius
6
semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
7
ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
8
recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes
9
quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac
10
et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum
11
dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
12
cum essent viri pauci modici et advenae in ea
13
et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum
14
non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges
15
nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere
16
et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit
17
misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph
18
adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius
19
usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum
20
misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum
21
posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua
22
ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret
23
et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham
24
et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius
25
convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius
26
misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi
27
posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham
28
misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius
29
commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
30
ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum
31
dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum
32
dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum
33
et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum
34
dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
35
et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum
36
et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum
37
et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
38
laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos
39
expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte
40
petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos
41
aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina
42
quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo
43
et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos
44
et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt
45
ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia