- 1
- apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni
- 2
- qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit
- 3
- beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est
- 4
- Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt
- 5
- et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo
- 6
- et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen
- 7
- ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen
- 8
- ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens
- 9
- ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu
- 10
- fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae
- 11
- dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam
- 12
- et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea
- 13
- et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream
- 14
- caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis
- 15
- et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum
- 16
- et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua
- 17
- et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus
- 18
- et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni
- 19
- scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec
- 20
- sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt
|