- 1
- Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei
- 2
- quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis
- 3
- de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem
- 4
- qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri
- 5
- per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius
- 6
- in quibus estis et vos vocati Iesu Christi
- 7
- omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
- 8
- primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo
- 9
- testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio
- 10
- semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos
- 11
- desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos
- 12
- id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam
- 13
- nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus
- 14
- Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum
- 15
- ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare
- 16
- non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco
- 17
- iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit
- 18
- revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent
- 19
- quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit
- 20
- invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles
- 21
- quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum
- 22
- dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt
- 23
- et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium
- 24
- propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis
- 25
- qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen
- 26
- propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam
- 27
- similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes
- 28
- et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt
- 29
- repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones
- 30
- detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes
- 31
- insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia
- 32
- qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus
|