1
ego flos campi et lilium convallium
2
sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
3
sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo
4
introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
5
fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
6
leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
7
adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit
8
vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles
9
similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos
10
et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni
11
iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
12
flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra
13
ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni
14
columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora
15
capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit
16
dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia
17
donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether