- 1
- Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est
- 2
- in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia
- 3
- manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei
- 4
- Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro
- 5
- huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui
- 6
- si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos
- 7
- oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum
- 8
- sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem
- 9
- amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere
- 10
- sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt
- 11
- quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia
- 12
- dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri
- 13
- testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide
- 14
- non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate
- 15
- omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia
- 16
- confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi
|