1
onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel
2
Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde
3
et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum
4
ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et haec igni devorabitur
5
videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur
6
et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam Philisthinorum
7
et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus
8
et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis
9
exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae
10
et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae
11
tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua
12
convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi
13
quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium fortium
14
et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri
15
Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris
16
et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eius
17
quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines